- TENTYRA
- TENTYRAlocus Thraciae in ora contra Samothraciam insulam, cuius meminit Ovid. l. 1. Trist. El. 9. v. 21.Saltus ab hâc contra brevis est Tentyra petenti.Ita quidem locus ille vulgo legi solet. Pro Tentyra vero (notante doctissimo Nic. Heinsiô) veteres plerique Empira, vel Empyra, Combianus autem pro diversâ lectione Tempyra, quomodo et duo alii, recte. Liv. l. 38. c. 41. Inde Aeniorum fines, praeter Apollinis, Zeinthium quem vocant incolae, templum superant. Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt, (hoc loco nomen est) non minus confragosae. Facessat ergo Ortelius, qui cum Merula Stentora emendandum censet. Populi Tentyritae, qui accipitrem pro Deo colebant, et olfactu serpeutes fugebant. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.